La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.

 
cant vedo
Iste Confessor - 1012.11
Iste Conféssor Dómini coléntes quem pie láudant pópuli per orbem, Hac die laetus méruit suprémos laudis honóres. Qui pius, prudens, húmilis, pudícus, sóbriam duxit sine labe vitam, donec humános animávit aurae Spíritus artus. Cujus ob praestans méritum frequénter aegra quae passim jacuére membra, víribus morbi dómitis, salúti restituúntur. Noster hinc illi chorus obsequéntem cóncinit láudem celebrésque palmas, ut piis eius précibus juvémur omne per aevum. Sit salus illi, decus atque virtus qui super caeli sólio corúscans, totíus mundi sériem gubérnat, Trinus et Unus. Amen.